Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula taeniospora Einhell.
Beitr. Kenntn. Pilze Mitteleur. [IF] 2: 84. 1986.

Original diagnosis

Pileo 3-5,5 cm lato, primo firmo, mox fragili, expanso, margine obtusa, manifeste sulcata, colore purpureo vel ad purpureonigrum vergente, Russulam fragilem in memoriam revocante, primo lucido, deinde in ambitu impolito, sub lentem paulum pruinoso.
Stipite (1,8) 3,5-5 x 0,8-1,4 cm, terete interdum superne dilato, inferne saepe breviter incrassato, fragili, mox magis minusve cavo, albo, subcinerascente, ad basim saepe rufomaculato. Carne tenace quamquam fragili, albo, sapore minus acri quam apud Russulam fragilem sed magis acri quam apud Russulam atropurpuream, odore debili, odorem mati iuvenili revocante ad instar Russulae atropurpureae neque Russulae fragilis.
Lamellis post nonnullum tempus distantibus, fragilibus, ventricosis, antice obtusis, (3,5) 5,5-10 mm latis, colore lacteo vix cremeo, acie concolore solum ambique serrulata, sporarum pulvere Ib paene ad IIa perveniente.
Sporis (6,8) 7,2-8-8,5 (9) x (5,8) 6-6,7 (7,5) µm, albis, cristulatis-catenulatis neque alveolatis, verrucis vel cristulis circiter usque ad 0,85 µm longis.
Basidiis 36-44 (55) x 10-12 (14) µm.
Cystidiis diverse appendiculatis, 48-64 x 7-10,5 (12) µm.
Cute pilis multiformibus, obtusis, cylindratis, aliquantum amplis, 2,5-4,5 (5,5) µm latis, dermatocystidis plurimis, clavatis vel cylindratis, obtusis, 6-12 (14) µm latis.
In silva frondosa saepe sub quercibus et fagis, raro.
Typus in Herbarium Einhellinger, quod posterius pro parte ad Herbarium Monacensum Publicum tradetur (Nr. 75/85).

Typification

Holotypus: Einhellinger 75/85
Europe: Germany: Bavaria
Under Quercus and Fagus.

Nomenclatural notes

  1. According to ???, "nomenclaturally superfluous, based on R. carminea 1967, mistake in biblio see art. 33.2".

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos